Ventus vero egrediens a Domino, arreptans praecepto ejus trans mare in insulis Ortygiis coturnices, detulit in castra per circuitum castrorum itinere diei unius, volabantque a terra altitudine duorum cubitorum. Surgensque populus, congregavit sibi coturnices duobus diebus, et siccavit eas. Qui parum decem coros habuit. Fuerunt hae coturnices, ut tradunt, non modicae quae apud nos sunt; sed illae majores, quae regiae aves dicuntur, quas curleios, a currendo, vocamus. Nondum defecerat cibus, et furor Domini percussit populum plaga magna nimis. Modus vero plagae non determinatur hic, sed in psalmis videtur, quod fuerit ignis. Sepultusque est ibi populus qui carnes desideraverat. Unde et locus ille vocatus est Cabroth, alias Cabaioth, quod sonat desiderium sepulturae, vel sepulcra concupiscentiae.